POTUS

POTUS
POTUS
ut et cibus, apud Priscos, moderatus erat et necessitati attemperatus, postea in luxum vertit. Ita autem ea de re, Hier, Mercurialis, Variar. lect. l. 1. c. 22. Varis, inquit. mensuris antiquos potâsse, non me later: sed et eis tres potissimum observare soleo, Sextantem, Deuncem et Trientem, quarum duas rarius, tertiam frequentius et a pluribus in quottidiano victu usurpatam puto, Sextante temperatos, et valetudinarios; Deunce intemperantes et bibaces potâsse, valde verosimile est. Nam Suetonius, Augustum Caes. sextante bibisse, eumque sexies tantum in conviviis publicis ad. movisse, est Auctor, c. 77. Martialis item de se ipso et Cinna, l. 12. Epigr. 28.
Sextantem poto, tu potas Cinna deuncem,
Et quereris, quod non Cinna bibamus idem.
Vide eundem de lusco Bibone, ad Aulum. E' quibus conicere licet, Deuncem sive undcim unciarum calicem, ebriosorum: in communi vero usu fuisse craterem quinque paulo plus minusve unciarum, appellatum Trientem. Unde et Propertius, l. 3. Epigr. 9. v. 29.
Cum fuerit multis exacta trientibus hora.
Et Pers. Sat. 3. v. 100. Martialis plur. in locis, Trientium faciunt mentionem. Fuit autem triens quarta sextarii pars: sicut Sextarius ea Potûs mensura fuisse videtur, quam in cena quottidie sumebant, quamque in 4. Trientes dividebant. Quamquam et hoc certum, nullam quandoque in bibendo servatam fuisse mensurae rationem, quemadmodum invitat Martialis Caium Proculum, l. 11. Epigr. 37. v. ult..
Quincunces et sex cyathos bessêemque bibamus,
Caius ut fiat Iulius et Proculus.
Et quemadmodum in conviviis publicis factitatum, rationi consentaneum est: in quibus refert Alex. Trallianus, l. 1. Problem. institutum fuisse, ut contrariis poculis uterentur, in principie minutis, in fine amplioribus: cuius rei rationem vide apud eundem, et Mercurialem, loc, cit. qui cornibus potare Veteres solitos esse ibid. tradit. Idem eosdem frigidam et calidam potâsse, vina saepius aquâ temperâsse, eaque nonumquam nive aut in puteo aut aliâ ratione refrigerâsse, docet eôd. l. c. 8. et 18. Vide quoque Plutarchum in Symposiacis et Lipsium, Elector. c. 4. Varias poculorum appellationes ac genera, habes apud Non. Marcellum, c. de gener. Pocul. Cael. Rhodig. l. 27. c. 27. alios, ut etc supra in voce poculum. Coeterum in conviviis, talis astragalisque sorte missis; vel etiam solâ coronae impositione electus dictusque est Symposiarcha, quem alii Regem aut Magistrum convivii, Varro Modimperatorem appellat, qui, quantum bibendum, praescriberet, Plut. Sympos. l. 1. quaest. 4. Cato de Sen. Cicer. in Verrem et supra suô locô. Cumque paulo hilarius sese invitare vellent, a summo bibebant ad imum: Habuerunt quoque in more, ut Divoalicui libarent, h. e. ex patera leviter vinialiquid defunderent, vel in mensam, vel in terram, vel in alium quoque locum pro re nata; utque in Dominae aut Amicae honorem cyathum ebiberent, eamque nomine suô vocaretn: quod quâ verboreum formâ fuerit factum, ex Plauti intelligimus Sticho, Actu 5. sc. 4. v. 27.
Bene nos, bene vos, bene nostrum etiam Stephanium.
Ita enim loquebantur concise, pro Bene vos vivere pretor, bene valere etc. Quin et illud usurpabant, ut in honorem Amici
Amicaeve tot haurirent cyathos, quot in eo nomine literae essent, quo de more supra. Vide quoque I. Lipsium, Antiqq. Lect. l. 3. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. etc. De Diis, quorum inter potandum mentionem fieri solitam, diximus, ita Franc. Luisinus Parerg. c. 7. l. 1. ad illud Pindari Isthm. Od. σ.
——— ——— Εἴη δε τρίτον
Σωτῆρς πορσαίνοντας Ο᾿λυμπίῳ.
——— ——— Contingat autem tertium
Servatori propinantes Olympio:
Ritum fuisse, ait, Antiquis, ut in conviviis primum poculum in Iovis Olympii laudem sumerent, alterum in Heroum, tertium in Iovis Servatoris. Quod in secundis mensis factitatum fuisse, innuit Virg. Georg. l. 2. v. 101.
Non ego te mensis et Dîs accepta secundis
Transieram Rhodia, et tumidis Bumaste racemis.
Boni Genii et Iovis Servatoris, meminis Athenaeus, l. 15. c. 20. quae pocula aut eadem fuisse, qut saltem una illata, ex eodem et Polluce: semper ἀγαθοῦ δαίμονος poculô cenam fuisse finitam, ex Eustath. Od. l. 17. Scholiaste Aristophanis in Equit. Christ. Vega de Arte Med. l. 2. Sect. 4. tradit Dempsterus. Quo respicere videtur et Seneca, Thyseste, Actu 5. Sc. 1. v. 914.
Ne parce potu, restat etiam nunc cruor
Tot hostiarum, veteris hunc Bacchi color
Abscondit, hôc haec mensa claudatur scyphô.
Franc. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 6. c. 4. docet, ad primum poculum vini κεκερασμένου, i. e. aqua diluti, quod fuerit illatum, meminisse Veteres Δεὸς Σωτῆρος, Iovis Servatoris seu Pluvii, eo quod pluviâ forte sub Dio epulantibus superveniente poculis temperatis, salutarem vini usum homines didicissent. Huic addidisse vult poculum Διὸς Ο᾿λυμπίου, i. e. Iovis Olympii, si Victoris epulum fuisset: Item Ω᾿ραίου γάμου, in festivitate nuptiali. Nec tamen diffitetur ipse, Sophoclem tertium poculum Iovi Servatori assignâsse, sicut de Pindaro diximus. Habent autem sic eius verba,
——— ——— Καὶ Διὸς Σωτῆρος
Στονδη τρίτου κρατῆρος.
Coenâ finitâ, pergit idem, cum ἄκρατον, seu meracum inferebatur, πρόπομα dictum est, i. e. seu Promulsis, seu gustatio: Cratere dein magnô regletô, Symposiarcha Bono Genio seu Bono Deo, Inventori tam boni liquoris (Baccho videl.) libabat coeterisque gustandum propinbat, quod vocarunt ἐπιῤῤοφεῖν ἀγαθοῦ Δαίμονος. Paciebant enim id saltem sorbillandô et quasi Religionis ergo primoribus tantum labris gustandô. Unde apud Hesychium Α᾿γαθοδαιμονιςταὶ sumuntur pro Ο᾿λιγοποτιςταὶ. Dum autem bibebant, inclamare solebant, Ω῏ δαίμων ἀγαθὲ. Nihilominus sub epuli initium id factum esse, alios statuere, fatetur: sed nititur is auctoritate Eustath. Il. τ. ubi ait. ἦν τι ποτήριον, ἀγαθοῦ Δαίμονος λεγόμενον, τὸ μετὰ ἄρσιν τραπεζῶν προσφερόμενον. Qui idem in Od. ρ. inquit, Τῷ μὲν ἀκράτῳ εν δείπνοις, ἀγαθὸς ἐπιφωνεῖται Δαίμων, ἐπὶ Διονύσῳ τῷ ἑυρηκότἰ τῷ δὲ μετα δεῖπνον πρώτῳ κράματι, Σωτὴρ Ζεὺς ἐπιλέγεται, διὰ τὸν ὄμβριον Δία. Ultimum certe poculum Mercurii erat, quod libabant mox cubitum ituri. Homerus, Od η. v. 137.
Σπένδοντας δεπάεςςιν ἐύσκόπῃ Α᾿ργειφόνται
, Ω῟ πυμάτῳ σπένδεσκον.
Libantes poculis speculatori Argicidae, i. e. Mercurio,
Cui ultimo libabant.
Quia nempe is, ut Athenaeus, γ῞πνου προςτάτης, i. e. Somni praeses, credebatur: Sunt tamen qui Διὸς τελέιου id fuisse, contendant. Vide praefatum Rossaeum loc. cit. Fuisse id circumlatum cum imagine mortis, ut discessuri convivae caducae sortis et humanae fragilitatis admonerentur: eidem absinthium immixtum, ne dulcedo nimium seduxisse videretur, aut tantum voluptati, neglectâ naturalis necessitatis regulâ, convivae crederentur indulsisse, tradit iterum Thom. Dempster. Paralipom, in Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. quod si non de omnibus priscis, saltem de Aegyptiis, Scriptores referunt. Plura vide supra in voce Bibendi, item Convivandi ritus. Addam saltem, Potum e galea, militarem, et velut contemptum deliciarum, passim nobis ingeri a Poetis. Statius, l. 3. v. 663.
Hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus.
Pedo in Obitum Maecenatis,
Bacche coloratos postquam devicerit Indos,
Potâsti galeâ dulce iuvante merum etc.
De more Romanorum potationes liberalieres talorum insititiis lusionibus diffindendi, vide Casaudbon. ad August. Suetonii, c. 71.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • POTUS — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. {{{image}}}   Sigles d une seule lettre   Sigles de deux lettres   Sigles de trois lettres …   Wikipédia en Français

  • Potus — (lat.), Trank, Getränk …   Pierer's Universal-Lexikon

  • POTUS — (President of the United States) code name used for President Bill Clinton in computers at the White House which appears immediately upon any of his exact movements (see also VPOTUS FLOTUS) …   English contemporary dictionary

  • Potus — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom.   Sigles d’une seule lettre   Sigles de deux lettres   Sigles de trois lettres   Sigles de quatre lettres …   Wikipédia en Français

  • Potus — Po̱tus [aus lat. potus = das Trinken; der Trank] m; , Potus [pó̱tu̱ß]: Trank, Heiltrank, flüssiges Arzneimittel (das in größerer Menge eingenommen wird) …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • potus — /poh teuhs/, n., pl. poti / tuy/. (in prescriptions) a drink. [ < L potus] * * * …   Universalium

  • Potus — Po|tus der; , [...tu:s] <aus lat. potus »das Trinken, der Trank«, dies aus gleichbed. gr. pótos> Trank, Heiltrank, flüssiges Arzneimittel (das in größerer Menge eingenommen wird; Med.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • potus — /poh teuhs/, n., pl. poti / tuy/. (in prescriptions) a drink. [ < L potus] * * * [ pōtəs] abbr. President of the United States …   Useful english dictionary

  • POTUS — President of the United States …   Military dictionary

  • POTUS — abbreviation president of the United States …   New Collegiate Dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”